monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 51, 9
Praeterea audivi quosdam murmurare contra me, quia quando simul pergebamus ad sanctum locum qui vocatur Bethel, ut ibi Collectam tecum ex more ecclesiastico facerem, et venissem ad villam quae dicitur Anablatha, vidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem, et interrogassem, quis locus esset, didicissemque esse ecclesiam, et intrassem ut orarem: inveni ibi velum pendens in foribus eiusdem ecclesiae tinctum atque depictum, et habens imaginem quasi Christi, vel sancti cuiusdam; non enim satis memini, cuius imago fuerit. Cum ergo hoc vidissem, et detestatus essem in ecclesia Christi contra auctoritatem Scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud, et magis dedi consilium custodibus eiusdem loci, ut pauperem mortuum eo obvolverent et efferrent. 'Illique contra murmurantes dixerunt: Si scindere voluerat, iustum erat, ut aliud daret velum atque mutaret.' Quod cum audissem, me daturum esse pollicitus sum, et illico esse missurum. Paululum autem morarum fuit in medio, dum quaere optimum velum pro eo mittere; arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum. Nunc autem misi quod potui reperire, et precor ut iubeas presbytero eiusdem loci suspicere velum a Lectore, quod a nobis missum est, et deinceps praecipere, in ecclesia Christi istiusmodi vela, quae contra religionem nostram veniunt, non appendi. Decet enim honestatem tuam hanc magis habere sollicitudinem, ut scrupulositatem tollat, quae indigna est ecclesia Christi, et populis qui tibi crediti sunt. Palladium vere Galatam, qui quondam nobis carus fuit, et nunc misericordia Dei indiget, cave, quia Origenis haeresim praedicat et docet, ne forte aliquos de populo tibi credito ad perversitatem sui inducat erroris. Opto ut valeatis in Domino.